Novum canticum. Salutare Dei Christus ab antiquis desideratus.--Cantate Domino canticum novum: contra canticum vetus, Testamentum novum, quia prius Testamentum vetus: novus homo, ut deponatur vetus homo. Exuite vos, inquit, veterem hominem cum actibus suis; et induite novum, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis 6Coloss. III, 9, 10, et Ephes. IV, 22-24 . Ergo, Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra. Cantate, et aedificate; cantate, et bene canite. Annuntiate diem ex die salutare ejus: annuntiate diem ex die Christum ejus. Quid est enim salutare ejus, nisi Christum ejus? Pro isto salutari orabamus in Psalmo: Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis 7Psal. LXXXIV, 8 . Desiderabant hoc salutare antiqui justi, de quibus Dominus dicebat discipulis: Multi voluerunt videre quae vos videtis, et non potuerunt 8Luc. X, 24 . Et salutare tuum da nobis. Dixerunt hoc antiqui justi, Salutare tuum da nobis: Christum tuum cum in hac carne vivimus, videamus. Videamus in carne, qui nos liberet a carne: veniat caro mundans carnem; patiatur caro, et redimat animam et carnem. Et salutare tuum, Domine, da nobis. In hoc desiderio erat ille sanctus senex Simeon: in hoc, inquam, desiderio erat senex ille sanctus et de Deo bene meritus Simeon; sine dubio et ipse dicebat, Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis. In hoc desiderio in talibus precibus responsum accepit, quia non gustaret mortem, nisi vidisset Christum Domini. Natus est Christus, veniebat ille, ille ibat: sed donec veniret ille, ille ire nolebat. Jam senectus matura excludebat, sed sincera pietas detinebat. At ubi venit, at ubi natus est, at ubi eum portari matris manibus vidit, et divinam infantiam pia senectus agnovit; accepit eum in manus suas, et dixit: Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace; quoniam viderunt oculi mei salutare tuum 9Luc. II, 26-30 . Ecce unde dicebat, Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis. Impletum est desiderium senis, mundi ipsius senectute vergente. Ipse ad senem hominem venit, qui mundum veterem invenit. Ergo si mundum veterem invenit, audiat mundus: Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra Destruatur vetustas, novitas surgat.
Sermones
Notes
- 6. Coloss. III, 9, 10, et Ephes. IV, 22-24
- 7. Psal. LXXXIV, 8
- 8. Luc. X, 24
- 9. Luc. II, 26-30