TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Luctandum, ut Christi charitatem et patientiam imitatione prosequamur. Nemo ergo dicat: Quis istud potest? Contendite hoc implere in cordibus vestris; tenete, ut diligatis. Luctamini, et vincetis. Christus enim ibi vincit. Contra quid luctamini? Contra peccatum luctamini, contra verba hominum male dicentium: Ergo non te vindicas? ergo remanebis indefensus, et non illi ostendis? o si mecum haberet! Luctamini, et vincite. Si enim vellet Christus jubere terrae, quando a Judaeis tanta passus est, ut aperta sorberet persecutores ejus, non posset? Si ergo qui habuit potestatem, sic eos pertulit, quousque levaretur in crucem, et pendens in cruce ait, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 4Luc. XXIII, 34 ; tu, serve redempte sanguine crucifixi Domini tui, non imitaberis Salvatorem tuum? Quid enim illi opus erat tanta pati, cui licebat et non pati? Nam sic dixit, Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo sumendi eam: nemo tollit eam a me; sed ego pono eam, et iterum sumam eam 5Joan. X, 18 . Et sic fecit. Quid enim factum est, fratres? Pendebat in cruce, quomodo Competentibus legimus: at ubi vidit completas in se omnes Scripturas, ut illi darent etiam acetum, Perfectum est, ait: et inclinavit caput, et emisit spiritum; quasi ad hoc staret, ut impleretur. Cum vellet ergo, animam suam posuit. Et ideo ille Deus erat, illi homines, qui juxta illum erant crucifixi. Ille citius moritur, illi tardius. Et cum jussum esset ut corpora deponerentur de cruce propter sabbatum, ut sepelirentur, invenerunt illos latrones viventes, et eis crura fregerunt; Dominum autem jam defunctum, et tamen unus ipsorum lancea percussit latus ejus, et profluxit sanguis et aqua 6Joan. XIX, 30-34. Ecce pretium tuum. Quid enim profluxit de latere, nisi sacramentum quod accipiunt fideles? Spiritus, sanguis, et aqua. Spiritus quem emisit, et sanguis et aqua quae de latere profluxerunt. De ipso sanguine et aqua significatur nata Ecclesia. Et quando exivit sanguis et aqua de latere? Cum jam dormiret Christus in cruce: quia Adam in Paradiso somnum accepit, et sic illi de latere Eva producta est. Ecce ergo pretium tuum. Imitare humilitatem et vestigia Domini tui, et noli dicere, Quis istud facit? Est circa te forte et qui non facit. Sed in illa turba si tu feceris, sic tibi computabitur, quomodo si invenias in area unum granum, et paleas infinitas. Difficile invenis duo grana simul juncta: sed inter grana palea commixta est. Sic inter eos qui servire volunt Deo, strepitus et multitudo est malorum hominum circumdans illos undique; quia quocumque se verterint, non inveniunt nisi malos suasores. Esto ergo ut granum, et noli curare de palea. Veniet tempus ut separetur. Ideo cantavimus, Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta 7Psal. XLII, 1 . Ecclesia illud dicit gemens inter peccatores. Putatis, fratres, quia ad hoc vult se discerni Ecclesia, ut ab haeresibus tanquam sarmentis praecisis separetur? Jam ab ipsis separata est. Numquid ita dicit Ecclesia, Judica me, Deus, et discerne causam meam, ut a parte Donati, aut ab Arianis, vel a Manichaeis segregetur? Non se rogat discerni, nisi ab his qui ei mixti sunt, quos oportet ut toleret usque in finem. Sed hoc dicit, Judica me, Deus, et discerne causam meam: id est, ne cum ipsis judicer et perdar in die judicii. Nam nunc dictum est, Dimitte zizania crescere 8Matth. XIII, 30 : et tolerantur modo mali a bonis, in die judicii separandi.

Notes

  1. 4. Luc. XXIII, 34
  2. 5. Joan. X, 18
  3. 6. Joan. XIX, 30-34
  4. 7. Psal. XLII, 1
  5. 8. Matth. XIII, 30