TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Dominae duae contraria jubentes, avaritia et luxuria. Aliquando possident hominem duae dominae contrariae, avaritia et luxuria. Avaritia dicit, Serva: luxuria dicit, Eroga. Sub duabus dominis diversa jubentibus, diversa exigentibus, quid facturus es? Habent allocutiones suas ambae. Et quando coeperis nolle obtemperare, et in libertatem tuam ire; quia jubere non possunt, blandiuntur. Et plus sunt cavenda earum blandimenta, quam jussa. Quid dicit avaritia? Serva tibi, serva filiis tuis. Si egebis, nemo tibi dabit. Noli ad tempus vivere: consule tibi in futurum. Contra luxuria: Vive cum vivis, fac bene cum anima tua. Moriturus es, et quandosnescis: cui relicturus es, an sit possessurus ignoras. Tu demis et subtrahis gutturi tuo: ille forte cum mortuus fueris, calicem super te non ponet; aut si forte calicem ponet, ipse inebriabitur, ad te nulla stilla descendet. Fac ergo bene cum anima tua, quando potes, cum potes. Aliud jubebat avaritia: Serva tibi, consule tibi in posterum. Aliud luxuria: Eroga, fac cum anima tua bene.