TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Dignitas virginalis coepit a matre Domini. Joseph quomodo vere pater Christi. Adoptio filiorum. Filii naturales et filii conjugales. In illo ergo populo quia oportebat fieri abundantem propagationem usque ad Christum, per numerositatem plebis in qua praefigurarentur omnia quae praefiguranda erant Ecclesiae documenta, habebant officium ducendarum uxorum per quas populus cresceret, in quo populo praesignaretur Ecclesia.