Judaeorum infidelitas. Relinquamus ergo paululum Judaeos, quibus Dominus tunc loquebatur. Foris sunt, audire nos nolunt. Ipsum Evangelium oderunt, falsa testimonia in Dominum procuraverunt, ut damnarent vivum: alia testimonia emerunt pecunia contra mortuum. Quando eis dicimus, Credite in Jesum: respondent nobis, In hominem mortuum credituri sumus? Cum autem addimus, Sed resurrexit: respondent, Absit; discipuli ejus furati sunt eum de sepulcro. Amant falsitatem Judaei emptores, et contemnunt veritatem Domini Redemptoris. Quod loqueris, Judaee, parentes tui pecunia emerunt; et hoc in te remansit, quod emerunt. Attende potius eum qui emit te, non qui mendacium emit tibi.