TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Justitia Christi quomodo nostra. Et ideo nos non debemus ab illa justitia separatos putare, quam Dominus ipse commemorat, dicens: De justitia, quia ad Patrem vado. Cum Christo enim et nos resurreximus, et nos cum capite nostro Christo sumus, interim fide et spe: complebitur autem spes nostra in ultima resurrectione mortuorum. Cum autem complebitur spes nostra, tunc complebitur etiam justificatio nostra. Quam completurus Dominus, quid sperare debeamus, ostendit in carne sua (hoc est, in capite nostro), in qua resurrexit et ascendit ad Patrem. Quia sic scriptum est: Traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram 11Rom. IV, 25 . Arguitur ergo mundus de peccato, in eis qui non credunt in Christum: et de justitia, in eis qui resurgunt in membris Christi. Unde dictum est: Ut nos simus justitia Dei in ipso 12II Cor. V, 21 . Si enim non in ipso, nullo modo justitia. Si autem in ipso, totus nobiscum vadit ad Patrem, et haec implebitur in nobis perfecta justitia. Propter hoc et de judicio mundus arguitur, quia princeps hujus mundi jam judicatus est: id est, diabolus princeps iniquorum, qui corde non habitant nisi in hoc mundo, quem diligunt, et ideo mundus vocantur; sicut nostra conversatio in coelis est, si resurrexerimus cum Christo. Ergo quemadmodum nobiscum, id est, cum corpore suo unus est Christus: sic cum omnibus impiis quibus caput est, cum quodam corpore suo unus est diabolus. Quapropter sicut nos non separamur a justitia, de qua Dominus dixit, Quia ad Patrem vado: sic impii non separantur ab illo judicio, de quo dixit, Quia princeps hujus mundi jam judicatus est.

Notes

  1. 11. Rom. IV, 25
  2. 12. II Cor. V, 21