Virginum sacrarum amor. His ornamentis studentes Dei puellae, sanctae virgines, nec quod licebat appetierunt, nec quod cogebantur consenserunt. Multae enim etiam parentum suorum contrarios conatus igne superni amoris superaverunt. Iratus est pater, ploravit mater: non curavit illa, cui ante oculos versabatur speciosus forma prae filiis hominum 16Psal. XLIV, 3 . Ei quippe se ornari desideravit, ut tota ejus curam gereret. Quia quae nupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo viro placeat: quae autem innupta est, cogitat quae sunt Dei, quomodo placet Deo 17I Cor. VII, 34 . Videte quid sit amare. Non dixit, Cogitat ne damnetur a Deo. Adhuc enim iste timor ille servilis est, custos quidem malorum, ut abstineant se a malis, et abstinendo digni sint ad se admittere charitatem. Sed illae non cogitant quemadmodum non puniantur a Deo, sed quomodo placeant Deo, pulchritudine interiore, decore occulti hominis, decore cordis, ubi illius oculis nudae sunt: nudae intus, non foris; integrae et intus et foris. Vel virgines doceant conjugatos et conjugatas, non ire in adulterium. Illae faciunt plus quam licet; illi non faciant quod non licet.