Christus bonus magister, docens quod expedit scire. Videte autem ordinem et disciplinam magistri boni, magistri singularis, magistri solius. Non dixit quod interrogaverunt, et dixit quod non interrogaverunt. Sciebat enim quod interrogaverunt non eis expedire ut nossent: quod autem sciebat eis expedire, etiam non eis interrogantibus dixit. Non est vestrum scire, inquit, tempora. Quo tibi tempora? Hoc agitur ut evadas tempora, et quaeris tempora. Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate. Et quasi diceretur ei, Et quid est nostrum? Modo audiamus quid ad nos maxime pertineat, modo audiamus. Quaesitum est quod non oporteat dici: sed dictum est quod oporteat audiri. Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate. Sed quid est vestrum scire?