Persecutoris interrogationes et martyrum responsa. Hanc pollicitationem Martyres tenentes, terrores et minas persecutoris pro nihilo habuerunt. Nam cum persecutor diceret: « Sacrificate idolis; » responderunt: « Non facimus, quia aeternum Deum in coelis habemus, cui semper sacrificamus; nam daemoniis non immolamus. » Et judex: « Quare ergo contra praeceptum sacrum facitis? » Responderunt: « Quia magister coelestis in Evangelio nobis dicit, Qui reliquerit patrem et matrem, et uxorem, et filios, et omnia quae possidet, propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit » 5Id. XIX, 29. Et judex: « Ergo non obtemperabitis praeceptis Imperatorum? » Et responderunt: « Non. » Et ille: « Quam ergo auctoritatem potestis habere, cum vos videatis supplicio subjacere? » Et Martyres dixerunt: « Auctoritatem Regis aeterni portamus, ideo auctoritatem mortalis hominis non curamus. » Tunc in carceribus missi, catenis onerati sunt. Quantum dictum est ab impiis, Ubi est Deus eorum 6Psal. CXIII, 2 ? Veniat Deus eorum, in quem crediderunt, et liberet eos de carceribus, eripiat eos a gladio, eripiat eos a bestiis. Omnia ista dicebant, sed in petra positos non dejiciebant. Illi saeviebant, sed illi non timebant. Sciebant ubi eos dimittebant, et quo festinabant. Coronantur Martyres confessores, et remanserunt judices desertores. Sic Deus vult unumquemque christianum probare, ut probatum velit cum Martyribus coronare.