Dies nunc laboris et tristitiae. Sint ergo lumbi nostri accincti et lucernae ardentes, et nos similes hominibus exspectantibus Dominum suum, quando veniat a nuptiis 21Luc. XII, 35, 36. Nec dicamus invicem nobis, Manducemus et bibamus; cras enim moriemur 22I Cor. XV, 32 . Sed eo magis, quo incertus est mortis dies, et molestus est vitae dies, jejunemus et oremus, cras enim moriemur. Pusillum, inquit, et non videbitis me; et iterum pusillum, et videbitis me. Haec est hora de qua dixit, Vos tristes eritis, saeculum autem gaudebit: id est, vita ista tentationibus plena, in qua peregrinamur ab eo. Sed iterum, inquit, videbo vos, et gaudebit cor vestrum; et gaudium vestrum nemo auferet a vobis 23Joan. XVI, 19, 20, 22 . In hac spe fidelissimi promissoris etiam nunc utcumque gaudemus, donec veniat illud uberrimum gaudium, cum similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 24I Joan. III, 2, et gaudium nostrum nemo auferet a nobis. Hujus enim spei tam gratum et gratuitum etiam pignus Spiritum sanctum accepimus, qui in cordibus nostris inenarrabiles gemitus operatur sanctorum desideriorum. « Concepimus enim, » sicut ait Isaias, « et parturivimus spiritum salutis » 25Isai. XXVI, 18. Et « mulier cum parturit, » ait Dominus, « tristitia est illi, quoniam venit dies ejus: sed cum pepererit, fit gaudium magnum, quoniam natus est homo in saeculum » 26Joan. XVI, 21. Hoc erit gaudium, quod nemo auferet a nobis; quo in aeternum lumen ex hac fidei conceptione transfundemur. Nunc ergo jejunemus, et oremus, cum dies parturitionis est.
Sermones
Notes
- 21. Luc. XII, 35, 36
- 22. I Cor. XV, 32
- 23. Joan. XVI, 19, 20, 22
- 24. I Joan. III, 2
- 25. Isai. XXVI, 18
- 26. Joan. XVI, 21