TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Voracitas non imperata Petro. Adversus eos quidem qui voracitatem a Domino Deo imperatam Petro arbitrantur, facile est disputare. Primo, quia etiamsi ad litteram velimus accipere quod dictum est, Occide, et manduca: non occidere et manducare peccatum est, sed immoderate uti donis Dei, quae tribuit ad usus homini.