Caecilianus absens et innocens damnatur. Leges Imperatorum contra Donatistas. Caecilianus ter absolutus. Primianus. Sed damnatus est, inquiunt, Caecilianus. Damnatus? A quibus? Primo absens, deinde a Traditoribus innocens. Allegata sunt ista, Gestis inserta, probata sunt. Enervare quidem vires veritatis conati sunt, et inanium nebulis prosecutionum ejus serenitatem nebulare, quantum potuerunt, enisi sunt. Adfuit Dominus, vicit serenitas ejus nebulas eorum. Et videte quomodo nescientes absolverunt Ecclesiam orbis terrarum, cujus communione gaudemus, qualescumque in ea simus. Non ipsos nos, sed ipsam tuemur, defendimus, obtinemus, aream dominicam defendendo, pro area dominica clamo. Tu quis in ea sim, nolo cures: ventilabrum exspecto 5Matth. III, 12. Nolo, inquam, hoc cures: aut si curare vis, noli cum lite curare, ut possis fratrem sanare. Cura paleam, si potes: sed triticum noli relinquere, si paleam curare non potes. Excutiuntur aliquando de area dominica et paleae; interdum et grana, sed non longe. Sunt autem operarii boni, circumeunt aream, et ea quae foris excussa sunt, quibusdam mundatoriis trahunt et revocant in aream, etsi trahendo, etsi cogendo. Mundatoria instrumenta sunt leges istae mundanae. Revoca, etiam cum terra trahe triticum, ne propter terram pereat triticum. Damnatus est, inquiunt, Caecilianus. Danatus est semel absens, ter absolutus est praesens. Respondimus eis; et homines indociles, quantum potuimus, breviter de suis factis admonuimus, et diximus: Quid recitatis contra Caecilianum concilium septuaginta episcoporum, sententias in absentem proferentium? Plures prolatae sunt a Maximianistarum concilio contra absentem Primianum. Diximus: Absens ab illis damnatus est Caeciliamus, absens ab istis damnatus est Primianus. Quomodo isti non praejudicant absenti Primiano, sic et illi praejudicare non potuerunt absenti Caeciliano.