Resurrectionis fides propria Christianorum. Audistis lectionem sancti Evangelii de resurrectione Christi. In resurrectione Christi constabilita est fides nostra. Passionem Christi et Pagani et impii et Judaei crediderunt: resurrectionem nonnisi Christiani. Passio Christi significat miserias hujus vitae: resurrectio Christi ostendit beatitudinem futurae vitae. In praesenti laboremus: in futura speremus. Modo tempus est operis: tunc mercedis. Qui piger est in exhibendo opere, impudens est in exigenda mercede. Audistis quid dixerit discipulis suis post resurrectionem. Misit eos ad Evangelium praedicandum, et factum est: praedicatum est Evangelium, pervenit ad nos. Et ecce, In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum 1Psal. XVIII, 5 . Ambulando et ambulando, Evangelium pervenit ad nos, et ad fines terrae. Breviter constituit nobis, loquens discipulis suis quid faciamus, quid speremus. Ait enim, sicut audistis quando loquebatur: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit 2Marc. XVI, 16 . Exigitur a nobis fides, offertur salus: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Pretiosum est quod nobis promittitur, gratis fit quod jubetur.