TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Trinitatis similitudo in homine. Ergo interrogo, dissimilem rem dico. Nemo dicat: Ecce quod comparavit Deo. Jam locutus sum, et praelocutus, et cautos reddidi, et cautus fui. Longe ista distant, a summis ima, ab incommutabilibus mutabilia, a creantibus creata, a divinis humana. Ecce primo hoc commendo, quia quod dicturus sum longe distat, nemo mihi calumnietur. Ne forte ergo et ego aures quaeram, et ille dentes paret, hoc me promisi exhibiturum, aliqua tria demonstrata separatim, operata inseparabiliter. Quam sint ista similia vel dissimilia Trinitati omnipotenti, non nunc ago: sed in ipsa creatura ima et mutabili invenimus aliqua tria, quae possint separabiliter demonstrari, et inseparabiliter operari. O carnalis cogitatio, et conscientia pertinax atque infidelis! Quid de illa Majestate ineffabili in ea re dubitas, quam in te invenire potuisti? Ecce dico, ecce interrogo: Homo, habes memoriam? Si non habes, quod dixi quomodo tenuisti? Sed forte jam, quod paulo ante dixi, oblitus es. Hoc ipsum quod dico, Dixi; duas istas syllabas non teneres, nisi per memoriam. Unde enim scires duas esse, si sonante secunda oblitus esses primam? Quid ergo diutius immoror? quare sic urgeor? quare sic cogor convincere? Manifestum est, habes memoriam. Quaero aliud: Habes intellectum? Habeo, inquis. Si enim non haberes memoriam, non teneres quod dixi: si non haberes intellectum, non agnosceres quod tenuisti. Habes et hoc. Intellectum tuum ad id quod intus tenes, revocas, et vides, et videndo formaris, ut sciens dicaris. Tertium quaero: Habes memoriam, qua teneas quod dicitur; habes intellectum, quo intelligas quod tenetur; de his duobus requiro abs te, volens tenuisti et intellexisti? Volens plane, inquis. Habes ergo voluntatem. Haec sunt tria, quae me dicturum esse promiseram auribus et mentibus vestris. Tria haec sunt in te, quae potes numerare, et non potes separare. Haec ergo tria, memoriam, intellectum, et voluntatem; haec, inquam, tria animadverte separatim pronuntiari, inseparabiliter operari.