Piscatio ad mare Tiberiadis non sine mysterio. In piscationibus duabus figura Ecclesiae praesentis ac futurae. Et hodie lectio recitata est de his quae facta sunt post resurrectionem Domini secundum evangelistam Joannem. Audivit nobiscum Charitas vestra, Dominum Jesum Christum ad mare Tiberiadis ostendisse se discipulis suis; et qui eos jam fecerat piscatores hominum, invenit eos adhuc piscatores piscium. Per totam noctem nihil ceperunt: viso autem Domino, et eo jubente retia mittentes, ceperunt quantum numerum audistis. Nunquam hoc Dominus juberet, nisi aliquid significare vellet, quod nobis nosse expediret. Quid ergo pro magno potuit ad Jesum Christum pertinere, si pisces caperentur, aut si non caperentur? Sed illa piscatio, nostra erat significatio. Recolamus ergo vobiscum duas illas piscationes discipulorum factas jubente Domino Jesu Christo, unam ante passionem, alteram post resurrectionem. In his ergo duabus piscationibus tota figuratur Ecclesia, et qualis est modo, et qualis erit in resurrectione mortuorum. Modo enim habet sine numero multos, et bonos et malos: post resurrectionem autem habebit certo numero solos bonos.