TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Tristitia de mortuis, qualis prohibetur. Admonet nos beatus Apostolus, ut de dormientibus, hoc est, mortuis charissimis nostris, non contristemur, sicut et caeteri qui spem non habent, spem scilicet resurrectionis et incorruptionis aeternae. Nam ideo et dormientes eos appellat Scripturae veracissima consuetudo, ut cum dormientes audimus, evigilaturos minime desperemus. Unde etiam cantatur in Psalmo: Numquid qui dormit, non adjiciet ut resurgat 1Psal. XL, 9 ? Est ergo de mortuis eis qui diligunt, quaedam tristitia quodam modo naturalis. Mortem quippe horret, non opinio, sed natura. Nec mors homini accideret, nisi ex poena quam praecesserat culpa. Quapropter si animalia quae ita creata sunt, ut suo quaeque tempore moriantur, mortem fugiunt, diligunt vitam; quanto magis homo, qui sic fuerat creatus, ut si vivere sine peccato voluisset, sine termino viveret? Hinc itaque necesse est ut tristes simus, quando nos moriendo deserunt quos amamus: quia etsi novimus eos non in aeternum relinquere nos mansuros, sed aliquantum praecedere secuturos; tamen mors ipsa quam natura refugit, cum occupat dilectum, contristat in nobis ipsius dilectionis affectum. Ideo non admonuit Apostolus, ut non contristemur; sed, non sicut caeteri qui spem non habent. Contristamur ergo nos in nostrorum mortibus necessitate amittendi, sed cum spe recipiendi. Inde angimur, hinc consolamur: inde infirmitas afficit, hinc fides reficit: inde dolet humana conditio, hinc sanat divina promissio.

Notes

  1. 1. Psal. XL, 9