Bonae conversationis cura. Curemus ergo, fratres, non tantum bene vivere, sed etiam coram hominibus bene conversari; nec tantum habere bonam conscientiam, sed quantum potest nostra infirmitas, quantum vigilantia fragilitatis humanae, curemus nihil etiam facere quod veniat in malam suspicionem infirmo fratri: ne forte puras herbas mandendo, et puras aquas bibendo conculcemus pascua Dei, et oves infirmae conculcatum manducent, et turbatum bibant. Et vae, propter istum qui dicit, Ego judico inter ovem et ovem.