TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Contra Paganos poenitentiae permissione peccandi licentiam dari suggillantes. Solent inde Christianis Pagani insultare de poenitentia quae instituta est in Ecclesia: et contra nonnullas haereses tenuit Ecclesia catholica istam veritatem de poenitentia agenda. Fuerunt enim qui dicerent, quibusdam peccatis non esse dandam poenitentiam; et exclusi sunt de Ecclesia, et haeretici facti sunt. In quibuscumque peccatis non perdit viscera pia mater Ecclesia. Ergo solent inde etiam Pagani quasi insultare nobis, nescientes quid loquantur; quia ad verbum Dei, quod linguas infantium facit disertas, nondum pervenerunt. Vos, inquiunt, facitis ut peccent homines, cum illis promittitis veniam, si egerint poenitentiam. Dissolutio est ista, non admonitio. In hanc sententiam exaggerant verba, quanta quisque potest; lingua vel sonanti, vel titubanti, non tacent: tamen et quando eis loquimur, etsi vincantur, non consentiunt. Tamen quomodo vincantur, breviter accipiat Charitas vestra, quia Domini misericordia totum optime constituit in Ecclesia sua. Dicunt nos dare peccatis licentiam, quia portum poenitentiae pollicemur. Si clauderetur aditus poenitentiae, nonne ille peccator tanto magis adderet peccata peccatis, quanto magis sibi desperaret ignosci? Diceret enim sibi: Ecce peccavi, ecce scelus admisi, jam mihi veniae nullus est locus; poenitentia infructuosa est, damnandus sum: quare jam non vivo ut volo? Quia ibi non invenio charitatem, hic saltem pascam cupiditatem. Quare enim me abstineam? Ibi mihi locus omnis clausus est, hic quidquid non fecero, perdo; quia vita quae post hanc futura est, non mihi dabitur. Quare ergo non servio libidinibus meis, ut eas impleam et saturem, et faciam quidquid non licet, sed libet? Diceretur ei fortassis: Sed miser capieris, accusaberis, torqueberis, punieris. Sciunt ista homines mali ab hominibus dici, et inter homines servari; attendunt multos male et scelerate viventes impunita habere peccata: occultare possunt, redimere quae occultare non possunt; redimere usque in senectutem vitam lascivam, blasphemam, sacrilegam, perditam. Enumerant sibi: Quid? ille qui tanta fecit, non senex mortuus est? Numquid attendis ideo illum peccatorem et sceleratum senem mortuum, ut ostenderet in illo Deus patientiam, exspectans poenitentiam? Unde Apostolus dicit: Ignoras quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit? Ille autem secundum duritiam cordis sui et cor impoenitens, thesaurizavit sibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua 35Rom. II, 4-6 . Opus est ergo ut hic timor mentes possideat, opus est ut ille qui peccare non vult, praesentem Deum sibi cogitet, non in publico solum, sed etiam in domo; non in domo solum, sed et in cubiculo, in nocte, in lecto suo, in corde suo. Ergo si tuleris portum poenitentiae, desperatione augebunt peccata. Ecce nihil dicunt illi, qui putant ideo augeri peccata, quia portus poenitentiae in christiana fide proponitur. Quid ergo? Deus, ne per illam spem indulgentiae rursus augerentur peccata, non dehinc providere debuit? Quomodo enim providit ne desperando augeantur, sic providere debuit ne sperando augeantur. Quomodo enim revera auget peccata qui desperaverit, sic potest augere peccata et qui veniam speraverit: ut dicat sibi, Faciam quod volo, Deus bonus est, quando me convertero, ignoscet mihi. Ita plane dic tibi, Quando me convertero, ignoscet mihi; si crastinus dies certus est tibi. Nonne ad hoc te admonet Scriptura, dicens: Ne tardes converti ad Dominum, neque differas de die in diem; subito enim veniet ira ejus, et in tempore vindictae disperdet te 36Eccli. V, 8 et 9 ? Ecce ad utrumque vigilavit pro nobis providentia Dei. Ne desperando augeamus peccata, propositus est poenitentiae portus: rursus ne sperando augeamus, datus est dies mortis incertus.

Notes

  1. 35. Rom. II, 4-6
  2. 36. Eccli. V, 8 et 9