TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Homo superbus gladio proprio occisus.--Occasione autem, inquit, accepta peccatum per mandatum fefellit me, et per illud occidit. Sic factum est primo in paradiso: Fefellit, inquit, me occasione accepta per mandatum. Vide serpentem mulieri illi susurrantem. Quaesivit ab ea quid dixerit Deus: respondit illa, Dixit nobis Deus: Ex omni ligno quod est in paradiso, edetis; de ligno autem scientiae boni et mali non edetis. Ex eo si ederitis, morte moriemini. Hoc est Dei mandatum. Contra serpens: Non, inquit, morte moriemini. Sciebat enim Deus quia qua die ederitis, aperientur oculi vestri, et eritis tanquam dii 14Gen. III, 2-5 . Occasione ergo accepta peccatum per mandatum fefellit me, et per illud occidit. Gladio quem portabas, te inimicus occidit; armis tuis te vicit, armis tuis te interemit. Recipe mandatum: scito esse arma, non quibus occidat te, sed quibus a te occidatur inimicus. Sed noli praesumere de viribus tuis. Vide parvum David contra Goliath, vide parvum contra ingentem; sed in nomine Domini praesumentem. Tu venis ad me, inquit, cum clypeo et lancea; ego in nomine Domini omnipotentis 15I Reg. XVII, 45 . Sic, sic; aliter non: omnino aliter non prosternitur inimicus. Qui praesumit de viribus suis, antequam pugnet ipse prosternitur.

Notes

  1. 14. Gen. III, 2-5
  2. 15. I Reg. XVII, 45