TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Resurrectionis fides irridetur ab incredulis. Parentalia. In eos qui objiciunt nullum a mortuis rediisse. Irrident etiam fidem asserentium resurrecturos esse mortuos, dicentes sibi: Ecce iste positus est in sepulcro, audiatur vox illius. Sed hujus non potest: patris mei vocem audiam, avi mei, proavi mei. Quis inde surrexit? Quis indicavit quid agatur apud inferos? Bene nobis faciamus, cum vivimus: cum autem mortui fuerimus, etiamsi parentes nostri, aut chari, aut propinqui afferant ad sepulcra nostra, sibi afferent qui vivunt, non nobis mortuis. Et haec quidem irrisit etiam Scriptura, dicens de quibusdam bona praesentia non sentientibus, Tanquam si epulas, inquit, mortuo circumponas 5Eccli. XXX, 18 : et manifestum est hoc ad mortuos non pertinere, et consuetudinem hanc esse Paganorum, non venire de propagine illa et vena justitiae patrum nostrorum Patriarcharum, quibus exsequias celebratas esse legimus, parentatum esse non legimus. Hoc etiam in moribus Judaeorum animadverti potest: non enim tenuerunt inde virtutis frugem, sed tamen tenuerunt in quibusdam solemnitatibus consuetudinis vetustatem. Et quod objiciunt quidam de Scripturis, Frange panem tuum, et effunde vinum tuum super sepulcra justorum, et ne tradas eum injustis 6Tob. IV, 18 ; non est quidem de hoc disserendum, sed tamen posse dico intelligere fideles quod dictum est. Nam quemadmodum ista fideles faciant religiose erga memorias suorum notum est fidelibus; et quia non sunt ista exhibenda injustis, id est, infidelibus, quia, Justus ex fide vivit 7Rom. I, 17 , etiam hoc fidelibus notum est. Nemo ergo quaerat de medicina vulnus, et de Scripturis conetur torquere vinculum, unde laqueum mortis injiciat animae suae. Manifestum est quemadmodum illud intelligatur, et aperta atque salubris est haec celebratio Christianorum.

Notes

  1. 5. Eccli. XXX, 18
  2. 6. Tob. IV, 18
  3. 7. Rom. I, 17