Canticum novum cantare cujusnam sit. Donatistae illud non cantant. Cantemus ergo canticum novum, psallentes psalterio decem chordarum. Hoc est canticum novum, gratia novi Testamenti, quod nos a vetere homine discernit, qui primus factus est de terra terrenus. De limo enim factus est, et amissa beatitudine in miseriam jure projectus est, quoniam praecepti praevaricator exstiterat. Sed quid dicit apud prophetam, qui gratias agit gratiae Dei per remissionem peccatorum reconcilianti nos Deo, et renovanti praeteritam vetustatem? Eduxit me, inquit, de lacu miseriae, et de luto limi: et posuit super petram pedes meos, et direxit gressus meos: et immisit in os meum canticum novum, hymnum Deo nostro 14Psal. XXXIX, 3, 4 . Hoc est canticum novum, quod psallit in psalterio decem chordarum. Nemo enim laudat Deum, id est, dicit hymnum, nisi ori suo factis consentiat, Deum et proximum diligendo. Nec se arbitrentur rebaptizatores Donatistae ad novum canticum pertinere: non enim cantant canticum novum, qui ab Ecclesia, quam Deus in omni terra esse voluit, superba impietate praecisi sunt. Etenim alio loco idem propheta dicit: Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra. Qui ergo cantare cum omni terra non vult, a vetere homine non recedens, non cantat canticum novum, nec psallit in psalterio decem chordarum: quia hostis est charitatis, quae sola Legis est plenitudo, quam decem praeceptis ad charitatem Dei et proximi pertinentibus dicimus contineri.