TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Manifestatio Christi facta Gentibus. Stella lingua coeli. Ante paucissimos dies Natalem Domini celebravimus: hodierno autem die manifestationem, qua manifestari Gentibus coepit, solemnitate non minus debita celebramus. Illo die natum pastores Judaei viderunt: hodie Magi ab Oriente venientes adoraverunt. Natus quippe fuerat lapis ille angularis, pax duorum parietum ex circumcisione et praeputio, non ex parva diversitate venientium; ut in illo copularentnr, qui factus est pax nostra, et fecit utraque unum 1Ephes. II, 11-22. Hoc in pastoribus Judaeorum, et Magis Gentium praesignatum est. Inde coepit, quod in universo mundo fructificaret et cresceret. Nos itaque duos dies, Nativitatis et Manifestationis Domini nostri, spirituali laetitia gratissimos habeamus. Judaei pastores ad eum angelo nuntiante, gentiles Magi stella demonstrante perducti sunt. Haec stella vanas computationes astrologorum divinationesque confudit, cum stellarum adoratoribus Creatorem coeli et terrae adorandum potius demonstravit. Nam ipse novam stellam declaravit natus, qui antiquum solem obscuravit occisus. Illa luce inchoata est fides Gentium; illis tenebris accusata est perfidia Judaeorum. Quid erat illa stella, quae nec unquam antea inter sidera apparuit, nec postea demonstranda permansit? Quid erat, nisi magnifica lingua coeli, quae narraret gloriam Dei, quae inusitatum virginis partum inusitato fulgore clamaret, cui postea non apparenti Evangelium toto orbe succederet? Quid denique Magi venientes dixerunt? Ubi est qui natus est rex Judaeorum? Quid est hoc? Nonne tam multi antea reges erant nati Judaeorum? Quid tantopere alienae gentis regem nosse et adorare cupierunt? Vidimus enim, inquiunt, stellam ejus in Oriente, et venimus adorare eum 2Matth. II, 2 . Numquid hoc tanta devotione requirerent, tanto pietatis affectu desiderarent, nisi eum agnoscerent regem Judaeorum, qui rex est etiam saeculorum?

Notes

  1. 1. Ephes. II, 11-22
  2. 2. Matth. II, 2