TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Qualis mons Christus. Contra Donatistas. Ergo manifestum istum montem habemus. Non nobis proponamus montes, aut qualis est Giddaba, aut quales sunt quicumque nobis nominantur. Aliquando enim carnaliter accipientes homines; ut puta, legunt, Exaudiet illum de coelo sancto suo 12Psal. XIX, 7 : bene aliquando de monte, et loquitur Christum: et currunt homines in montem orare, quasi ibi exaudiat Deus. Carnaliter sapientes, quia vident plerumque nubes inhaerere in lateribus montium, ascendunt in montes, ut proximi sint Deo. Oratione tua vis contingere Deum? humilia te. Iterum, quia diximus, Vis contingere Deum? humilia te: ne carnaliter accipias, descendens in hypogaeas, ut ibi roges Deum. Nec hypogaeas, nec montem quaeras. In corde tuo habe humilitatem, et Deus tibi dabit altitudinem; veniet ad te, et erit tecum in cubiculo tuo. Ergo qualem montem habemus Christum, Ecclesiam habemus, Ecclesiam amemus. Crevit et implevit mons iste universum orbem terrarum. Manifestum est quia non sunt in isto monte qui in parte sunt, et non tenent nobiscum universam terram. Commemoramini, fratres, quia omnis pagina armat et implet nos contra linguas hominum, quas quotidie patimur. Si dixisset, Crevit ille mons, et implevit universam Africam; numquid dicerent illi, nisi quia pars Donati est? Compressit linguas ipsorum crescendo. Tantum crevit, ut obturet ora verbosorum. Quo enim iit crescendo? Per universam terram. Nam mons ille, unde praecisus est, non crescendo implevit universam terram: quia etsi impleverunt universam terram Judaei, quia debellati sunt, et suam terram perdiderunt; dispersi sunt per terram poena meritorum, non magnitudine incrementorum. Dominus autem Christus lapis augularis, subegit regna hominum, fregit regna daemonum, humiliavit omnes reges ut cresceret, crevit et implevit universam faciem terrae. Audeo dicere, adhuc crescit, adhuc sunt loca quae implet.

Notes

  1. 12. Psal. XIX, 7