Itineri hujus vitae necessaria sine cupiditate habeantur. Aliud est ergo iter mortalitatis, aliud iter pietatis. Iter mortalitatis commune est; illuc enim ambulant omnes nati: illuc, nonnisi renati. Ad illud pertinet nasci, crescere, senescere, mori. Propter hoc necessarius est victus et tegumentum. Sufficientes sint hujus itineris sumptus. Quare te gravas? Quare tantum portas in via brevi, non unde ad hanc viam finiendam juveris, sed unde potius ad hanc viam finiendam gravius onereris? Nimium quippe mirabile est, quod tibi vis ut contingat: oneras te, multum portas, premit te in hac via pecunia, et per hanc viam premit te avaritia. Avaritia enim cordis est immunditia. Nihil tollis de hoc mundo, quem amasti: sed tollis vitium quod amasti. Si perseveranter amas mundum; qui fecit mundum, non te invenit mundum. Si ergo in usum temporalem moderata pecunia sit viatici, in eo fine constituto qui scriptus est, Sine amore, inquit, pecuniae, modus sufficiens est praesentibus 3Hebr. XIII, 5 . Vide ante omnia quid praestruxit: Sine amore, inquit: ita manum mitte, ut cor inde solvas. Nam si pecuniae per amorem cor alligare volueris, inseris te doloribus multis: et ubi erit, Tu autem, homo Dei, haec fuge? Non enim ait, Relinque, et desere; sed, Fuge quasi hostem. Quaerebas fugere cum auro, fuge aurum: cor tuum fugiat, et servus est tuus. Cupiditas non sit, pietas tamen non desit; est quod facias de auro, si dominus es auri, non servus. Si dominus auri es, facis de illo quod bonum est: si servus, facit de te quod malum est. Si dominus auri es, vestitus de te Dominum laudat: si servus auri es, spoliatus de te blasphemat. Servum autem te facit cupiditas, liberum charitas. Inde servus, si non fugeris. Tu autem, homo Dei, haec fuge. In hac causa si non vis esse servus, esto fugitivus.