TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Iniquitatis in hominem dominatus ante gratiam. Sine dubio, fratres, gravem quamdam sarcinam et grave jugum iniquitatis vitare cupiebat, qui Deo dicebat: Gressus meos dirige secundum verbum tuum, et non dominetur mihi omnis iniquitas 1Psal. CXVIII, 133 . Videamus ergo quando homini dominetur iniquitas; ut intelligamus quid orantem audierimus, et quid respondendo etiam nos ipsi oraverimus. Omnes enim ad sanctum Psalmum, quantum arbitror, devoto et veraci corde respondimus, orantes et dicentes Domino Deo nostro, Gressus meos dirige secundum verbum tuum, et non dominetur mihi omnis iniquitas. Ab hujus pessimae dominae dominatu, pretioso sanguine redempti sumus. Et quid proderat Legem accepisse jubentem ac minantem, et non adjuvantem, ut sub illa essemus rei ante gratiam Dei? Frustra Lex minatur, quando iniquitas dominatur. Lex enim non est corporalis, non est carnalis: sed quoniam Deus spiritus est qui Legem dedit, procul dubio Lex spiritualis est. Sed quid ait Apostolus? Scimus enim quia Lex spiritualis est; ego autem carnalis sum venumdatus sub peccato. Noli ergo mirari, o venumdate sub peccato, si tibi dominetur cui es venumdatus. Audi apostolum Joannem: Peccatum iniquitas est 2I Joan. V, 17 . Contra talem ergo dominam invocamus Dominum, cui dicimus, Gressus meos dirige secundum verbum tuum, et non dominetur mihi omnis iniquitas.

Notes

  1. 1. Psal. CXVIII, 133
  2. 2. I Joan. V, 17