Medicus noster, Christus. Miraculis corporalibus aedificabat fidem. Bene nobiscum novit Sanctitas vestra, Dominum nostrum et salvatorem Jesum Christum medicum esse nostrae salutis aeternae; et ad hoc eum suscepisse infirmitatem naturae nostrae, ne sempiterna esset infirmitas nostra. Assumpsit enim corpus mortale, in quo occideret mortem. Et quamvis crucifixus est ex infirmitate nostra, sicut ait Apostolus; sed vivit ex virtute Dei 1II Cor. XIII, 4 . Ejusdem Apostoli verba sunt: Et quia jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur 2Rom. VI, 9 . Haec ergo bene nota sunt fidei vestrae. Simul et hoc consequens est, ut noverimus omnia miracula, quae corporaliter fecit, valere ad admonitionem nostram, ut percipiamus ab eo quod non est transiturum, neque finem habiturum. Oculos reddidit caecis, quos erat utique mors aliquando clausura: resuscitavit Lazarum, iterum moriturum. Et quaecumque ad salutem corporum fecit, non ad hoc fecit, ut sempiterna essent: cum tamen daturus sit etiam ipsi corpori in fine sempiternam salutem. Sed quia illa quae non videbantur, non credebantur; per ista temporalia quae videbantur aedificabat fidem ad illa quae non videbantur.