Virgines sacras amor facit. Ornamenta feminarum. Non ergo fiant fornicationes. Templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis templum Dei corruperit, corrumpet illum Deus 13I Cor. III, 16, 17 . Licita sunt matrimonia, nihil amplius requiratis. Non enim grande onus impositum est. Virginibus major amor imposuit majus onus. Virgines quod licebat noluerunt, ut plus placerent ei cui se devoverunt. Ambierunt illam majorem pulchritudinem cordis sui. Quid jubes? Tanquam dicerent, Quid jubes? Ne adulterae simus, hoc praecipis? Amando te, plus facimus quam jubes. De virginibus, ait Apostolus, praeceptum Domini non habeo. Ergo quare hoc faciunt? Consilium autem do 14I Cor. VII, 25 . Illae autem amantes, quibus terrenae nuptiae viluerunt, quae terrenos amplexus non desideraverunt, usque adeo acceptaverunt praeceptum, ut non recusarent consilium: ut plus placerent, plus se ornaverunt. Corporis enim hujus, id est, exterioris hominis ornamenta quanto magis appetuntur, tanto sunt interioris majora detrimenta: quanto autem minus appetuntur ornamenta exterioris hominis, tanto magis moribus pulchris homo interior adornatur. Unde dicit et Petrus: Ornantes se non in tortis crinibus. Cum enim dixisset, Ornantes se; quid aliud a carnalibus, quam visibilia ista ornamenta putarentur? Continuo tulit cogitationi quod cupiditas inquirebat. Non inquit, in tortis crinibus, neque auro, vel margaritis, vel veste pretiosa; sed ille absconditus cordis homo, qui est ante Deum dives 15I Petr. III, 3, 4, et I Tim. II, 9, 10 . Neque enim Deus divitias daret exteriori homini, et inopem relinqueret interiorem: dedit invisibili divitias invisibiles, et invisibilem ornavit invisibiliter.