Dei exemplo donanda debita. Dicturus es mihi modo: Sed ego non sum Deus, homo sum peccator. Deo gratias, quod confiteris esse peccata tua. Ergo ignosce, ut dimittantur tibi. Hortatur nos tamen ipse Dominus Deus noster ut imitemur eum. Primo ipse Deus Christus, de quo apostolus Petrus dixit; Christus pro nobis passus est, relinquens vobis exemplum, ut sequamini vestigia ejus; qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus 3I Petr. II, 21 et 22 . Et utique ipse non habebat peccatum, et mortuus est pro peccatis nostris, et sanguinem suum fudit in remissionem peccatorum. Suscepit pro nobis quod non debebat, ut nos a debito liberaret. Non debebat mori, nec nos vivere. Quare? Quia peccatores eramus. Nec mors debebatur illi, nec vita nobis: quod ei non debebatur accepit, quod nobis non debebatur dedit. Sed quoniam de remissione agitur peccatorum, ne multum ad vos putetis imitari Christum, Apostolum audite dicentem, Donantes vobismetipsis, sicut et Deus in Christo donavit vobis 4Coloss. III, 13 . Estote ergo imitatores Dei 5Ephes. V, 1 . Apostoli verba sunt, non mea: Estote ergo imitatores Dei. Certe superbum est imitari Deum? Audi Apostolum: Estote imitatores Dei, sicut filii charissimi. Filius diceris: si respuis imitationem, quare quaeris haereditatem?