Joannes nominis Christi superbam usurpationem cavet. Sed dicunt Judaei, Numquid tu es Christus? Iste si non esset vallis implenda, sed mons humiliandus, invenerat occasionem decipiendi. Illi enim audire ab eo volebant quod crederent. Tantum enim mirabantur ejus gratiam, ut quod diceret, sine dubio crederent. Ecce invenerat occasionem decipiendi generis humani: si diceret, Ego sum Christus, crederent illi. Si jactaret se per nomen alienum, perderet meritum proprium. Si jactaret se quasi Christus, nonne ipse sibi responderet, Quid te extollis? Omnis caro fenum, et claritas ejus ut flos feni: fenum aruit, flos decidit. Intellige quid manet in aeternum: Verbum autem Domini manet in aeternum. Agnovit se: merito Dominus lucernam eum dixit. Dominus de Joanne hoc ait: Ille erat lucerna ardens et lucens, et vos voluistis exsultare ad horam in lumine ejus 7Joan. V, 35 . Joannes autem evangelista quid de illo dicit? Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes: hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine; non erat ille lumen. Quis? Joannes Baptista. Quis hoc dicit? Joannes Evangelista: Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Tu dicis, Non erat ille lumen: de quo dicit ipsum lumen, Ille erat lucerna ardens et lucens. Sed novi, inquit, quale lumen dicam; novi in cujus luminis comparatione non est lucerna lumen. Audi quid sequitur: Erat lumen verum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 8Joan. I, 6-9 . Joannes non omnem illuminat hominem, Christus omnem hominem. Et Joannes agnovit se lucernam, ne vento superbiae exstingueretur. Lucerna et accendi, et exstingui potest. Verbum Dei exstingui non potest, lucerna semper potest.