TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

A Deo petitur hoc ipsum quod ab homine exigitur. Sed Apostoli verba praevenimus. Adhuc fortasse exspectatis audire, qui textum ejusdem lectionis memoria non tenetis, utrum revera ideo Apostolus pro ipsis ad Patrem genua flectat, ut det illis quod dixerat eis, Peto. Mementote ergo quid petierit ab ipsis. Peto non infirmari in tribulationibus meis pro vobis: hoc ab ipsis petit. Modo videte quid illis petit: Flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari. Quid est aliud, nisi non infirmari? Virtute corroborari, inquit, per Spiritum ejus. Iste Spiritus gratiae. Videte quid petit. Hoc a Deo petit, quod ab hominibus exigit: quia ut Deus velit dare, debes et tu ad accipiendum accommodare voluntatem. Quomodo vis accipere gratiam divinae bonitatis, qui sinum non aperis voluntatis? Det, inquit, vobis. Non enim habetis, nisi det vobis. Det vobis virtute corroborari per Spiritum ejus. Si enim dederit vobis virtute corroborari, ibi dabit vobis non infirmari. In interiore homine habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Totum hoc det vobis. In charitate radicati et fundati, ut praevaleatis comprehendere cum omnibus sanctis. Quid comprehendere? Det vobis per Spiritum suum virtute corroborari, et habitare in interiore homine vestro Christum per fidem, atque ita in charitate radicati et fundati possitis comprehendere cum omnibus sanctis: quid? Quae sit latitudo, longitudo, altitudo et profundum. Altitudo quidem in latina lingua utrumque significat: et quod sursum versus est, altitudinis nomen habet; et quod in profundum altum est, altitudinis nomen habet. Ideo bene respondit interpres ad id quod sursum altum est, altitudinem dicere; ad illud quod deorsum altum est, profundum dicere.