Praecepta in speciem contraria. Solet multos movere, charissimi, quod Dominus noster Jesus Christus in Sermone evangelico, eum prius dixisset, Luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona opera vestra, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est, postea dixit, Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis. Turbatur enim mens parum intelligentis, et praecepto utique obaudire cupientis, et per diversa et adversa distenditur. Tam enim nemo potest quamvis uni domino obtemperare repugnantia jubenti, quam nemo potest etiam duobus dominis servire: quod eodem Sermone Salvator ipse testatus est 1Matth. VI, 24. Quid ergo faciet animus nutans, cum se obtemperare non posse existimat, et non obtemperare formidat? Si enim bona opera sua in luce posuerit hominibus intuenda, ut faciat quod praeceptum est, Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona opera vestra, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est; reum se teneri arbitrabitur, quia contra praeceptum fecit, ubi dicitur, Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis. Rursusque si hoc timens et cavens, ea quae bene facit absconderit, non se putabit servire imperanti et dicenti, Luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona opera vestra.