Manichaeorum error, animam esse partem Dei, confutatur. Agnoscat anima conditionem suam: non est Deus. Cum se anima putat Deum, offendit Deum: non invenit salvatorem, sed invenit damnatorem. Quoniam Deus quando animas malas damnat, non se damnat: si autem anima hoc est quod Deus, se damnat. Demus honorem Deo nostro, fratres, cui clamamus, Libera nos a malo 2Matth. VI, 13 . Et si susurret tibi, ut in oratione invenias tentationem, et dicat tibi, Quid est quod clamasti, Libera nos a malo? Certe non est malum? Responde illi: Ego sum malus; et si liberaverit me a malo, ero de malo bonus: liberet me a me, ne incurram in te. Hoc dic Manichaeo: Si Deus liberaverit me a me, non incurram in te: quia si Deus liberaverit me a me malo, ero bonus; si bonus ero, sapiens ero; si sapiens ero, non errabo; si non errabo, a te decipi non potero. Liberet ergo Deus me a me, et non incurro in te. Meum est enim vitium, ut errem et credam tibi: quoniam anima mea impleta est illusionibus 3Psal. XXXVII, 8. Non sum mihi ipse lumen: nam si essem, nunquam errassem. Ideo pars Dei non sum, quia substantia Dei, natura Dei, errare non potest: ego autem erro; nam et tu ipse confiteris, sapientem te dicis, ab errore me liberare conaris. Unde ergo erro, si natura Dei sum? Erubesce, da honorem Deo. Ego dico quia multum adhuc erras: sed sicut tu ipse confiteris, erraveras. Erraverat ergo natura Dei? Ierat in immunditiam natura Dei? Adulteria committebat natura Dei? Stupra illicita faciebat natura Dei? Caeca nesciebat qua iret natura Dei? Facinoribus et flagitiis obruebatur natura Dei? Erubesce, da honorem Deo.