Opera nostra nunc tota est sanare oculum cordis. Tota igitur opera nostra, fratres, in hac vita est, sanare oculum cordis, unde videatur Deus. Ad hoc sacrosancta mysteria celebrantur; ad hoc sermo Dei praedicatur; ad hoc exhortationes Ecclesiae morales, id est, pertinentes ad corrigendos mores, ad emendandas carnales concupiscentias, ad renuntiandum non voce tantum, sed mutata vita huic saeculo; ad hoc agunt quidquid agunt divinae sanctaeque Litterae, ut purgetur illud interius ab ea re quae nos impedit ab aspectu Dei. Sicut enim oculus factus ad hanc lucem temporalem videndam, et quamvis coelestem, tamen corpoream atque conspicuam, non solum hominibus, sed etiam vilissimis animantibus (ad hoc enim factus est, ut hanc lucem videat); tamen si aliquid injectum fuerit, vel irruerit, unde turbetur, secluditur ab hac luce; et quamvis eum sua praesentia circumfundant, ille tamen se avertit, atque absens est: non solum autem absens fit perturbatione sua a luce praesenti; sed etiam poenalis illi est lux, ad quam videndam factus est: sic et oculus cordis perturbatus atque sauciatus avertit se a luce justitiae, nec audet eam contemplari, nec valet.