Rerum terrenarum amor viscus animae. Amate, et nolite amare: ad aliquid amate, et ad aliquid amare nolite. Est enim quod ad profectum ametur, et est quod ad impedimentum ametur. Noli amare impedimentum, si non vis invenire tormentum. Quod amas in terra, impedimentum est: viscum est pennarum spiritualium, hoc est virtutum, quibus volatur ad Deum. Capi non vis, et viscum amas? Numquid ideo non caperis, quia dulciter caperis? Quanto magis delectat, tanto fortius strangulat. Haec dico: et laudatis, et clamatis, et amatis. Respondet tibi, non ego, sed sapientia: Mores volo, non voces. Sapientiam lauda vivendo; non sonando, sed consonando.