Parvulorum resurrectio qualis. Adhuc disputant, et quaerunt a nobis: Parvuli qui moriuntur, parvuli resurrecturi sunt? an aetas erit plena reviviscentium, quorum erat parva morienilum? Hoc quidem in Scripturis definitum non invenimus. Incorruptibilia corpora et immortalia resurrectura promissa sunt. Sed si parva aetas redditur, si statura pusilla revocatur, numquid et propterea infirmitas revocatur? Si parvi erunt, numquid jacebunt, et ambulare non poterunt? Credibilius tamen accipitur et probabilius et rationabilius, plenas aetates resurrecturas, ut reddatur munere, quod accessurum erat tempore. Non enim credituri sumus etiam senectam resurrecturam anhelam et curvam. Postremo corruptionem tolle, et quod vis adde.