Deus discere dicitur, cum facit ut discamus Ergo impleta Abraham devotionis obedientia, audit a Deo, Nunc cognovi quoniam tu times Deum 8Gen. XXII, 12 . Quod ita intelligitur, quod Abraham fecerit Deus ut sibi innotesceret. Sicut quando loquitur propheta (Christianis loquor, vel proficientibus in schola Dei; non sunt rudia nec nova quae dico, sed vestrae Sanctitati nobiscum usitatissima et manifestissima) quando propheta loquitur, quid dicimus? Dixit Deus, plane dicimus. Dicimus etiam, Dixit propheta. Et utrumque recte dicimus, et utrumque in auctoritate invenimus. Et Apostoli sic intellexerunt Prophetas, ut dicerent, Dixit Deus. Et alio loco, Dixit Isaias. Utrumque verum est, quia utrumque invenimus in Scripturis. Solvat mihi christianus quaestionem, quam modo proposui; et solvet sibi, quam paulo ante proposui. Quomodo? Quia quod homo dicit de dono Dei, Deus dicit: secundum illud, Non enim vos estis qui loquimini 9Matth. X, 20 , et caetera; et iterum, Ecce ego Paulus loquor vobis 10Galat. V, 2 ; et iterum, Christus qui in me loquitur 11II Cor. XIII, 3 .