TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Magorum fides et contra infidelitas Judaeorum. Sed hodie de istis loquendum est, quos de remotis terris fides duxit ad Christum. Venerunt enim, et quaesierunt eum, dicentes: Ubi est qui natus est rex Judaeorum? Vidimus enim stellam ejus in Oriente, et venimus adorare eum 5Matth. II, 2 . Nuntiant et interrogant, credunt et quaerunt; tanquam significantes eos qui ambulant per fidem, et desiderant speciem. Nonne alii reges Judaeorum jam toties in Judaea nati erant? Quid est, quod iste ab alienigenis in coelo agnoscitur, in terra quaeritur; in alto fulget, in humili latet? In Oriente Magi vident stellam, et in Judaea natum intelligunt regem. Quis est iste rex tam parvus, tam magnus; nondum in terris loquens, jam in coelis edicta proponens? Verumtamen propter nos, quibus de Scripturis suis sanctis innotescere voluit, ipsos etiam Magos quibus tam clarum signum in coelo dederat, et quorum cordibus se in Judaea natum esse revelaverat, Prophetis tamen suis de se credere voluit. Quaerendo enim civitatem in qua natus erat, quem videre et adorare cupiebant, necesse habuerunt percontari principes Judaeorum; ut illi de sancta Scriptura, quam in ore, non in corde gestabant, infideles fidelibus de gratia fidei responderent, mendaces a se, veraces contra se. Quantum enim erat, ut illis quaerentibus Christum comites fierent, cum ab eis audissent quod visa stella ejus venirent eum adorare cupientes; ipsi eos ad Bethlehem Judae, quam de Libris divinis indicaverant, ducerent, pariter viderent, pariter intelligerent, pariter adorarent? Nunc vero aliis demonstrato vitae fonte, ipsi sunt mortui siccitate. Facti sunt eis tanquam lapides ad milliaria: viatoribus ambulantibus aliquid ostenderunt, sed ipsi stolidi atque immobiles remanserunt. Magi quaerebant, ut invenirent: Herodes quaerebat, ut perderet: Judaei civitatem nascentis legebant, tempus venientis non intelligebant. Inter Magorum pium amorem, et Herodis crudelem timorem, illi evanuerunt Bethlehem demonstrantes: Christum autem qui ibi natus est, non tunc quaesitum, sed visum postea negaturi, nec tunc infantem, sed loquentem postea necaturi. Felix potius infantum ignorantia, quos Herodes persecutus est territus, quam istorum scientia quos consuluit perturbatus. Illi pro Christo potuerunt pati, quem nondum poterant confiteri: isti docentis non secuti sunt veritatem, cujus nascentis potuerunt nosse civitatem.

Notes

  1. 5. Matth. II, 2