TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Justificatio ex fide sine operibus. Videamus ergo quomodo impletum sit, et unde impletum, quo praecedente sacrificio impletum, quod dictum est Abrahae, In semine tuo benedicentur omnes gentes. Felices gentes, quae illud non audierunt, et nunc legentes crediderunt, quod credidit ille qui audivit. Credidit enim Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est 19Jacobi II, 23 . Quod credidit Deo, intus in corde, in sola fide est: quod autem immolandum duxit filium, quod intrepidus dexteram armavit, quod jam feriret, nisi voce teneretur, magna fides est utique, et magnum opus: et ipsum opus laudavit Deus, cum diceret, Quoniam exaudisti vocem meam. Quare ergo apostolus Paulus ait, Arbitramur justificari hominem per fidem sine operibus Legis 20Rom. III, 28 ; et alio loco dicit, Et fides quae per dilectionem operatur 21Galat. V, 6 ? Quomodo fides per dilectionem operatur; et quomodo justificatur homo per fidem sine operibus Legis? Quomodo? intendite, fratres. Credidit aliquis, percepit fidei sacramenta in lecto, et mortuus est: defuit illi operandi tempus. Quid dicimus? quia non est justificatus? Plane dicimus justificatum, credentem in eum qui justificat impium 22Rom. IV, 5. Ergo iste justificatus est, et operatus non est; et impletur sententia Apostoli dicentis, Arbitramur justificari hominem per fidem sine operibus Legis. Latro qui cum Domino crucifixus est, corde credidit ad justitiam, ore confessus est ad salutem 23Id. X, 10. Nam fides quae per dilectionem operatur, etsi non sit in quo exterius operetur, in corde tamen illa fervens servatur. Nam erant quidam in Lege, qui de operibus Legis gloriabantur, quae fortasse non dilectione, sed timore faciebant; et volebant se justos videri, et praeponi Gentibus, quae opus Legis non fecerant. Apostolus autem praedicans fidem gentibus, cum eos qui accedebant ad Dominum, videret justificatos ex fide, ut jam qui crediderant bene operarentur, non quia bene operati sunt credere mererentur, exclamavit securus, et ait, Quia justificari homo potest ex fide sine operibus Legis: ut illi magis non fuerint justi, qui quod faciebant, timore faciebant; cum fides per dilectionem operetur in corde, etiam si foras non exit in opere.

Notes

  1. 19. Jacobi II, 23
  2. 20. Rom. III, 28
  3. 21. Galat. V, 6
  4. 22. Rom. IV, 5
  5. 23. Id. X, 10