Christus judex in forma servi. Sed et potestatem, inquit, dedit ei et judicium facere, quoniam filius hominis est. Ergo ad judicium illa forma ventura est. Forma hominis ventura est ad judicium: ideo ait, Potestatem dedit ei et judicium facere, quoniam filius hominis est. Judex hic erit Filius hominis; forma illa hic judicabit quae judicata est. Audite, et intelligite: jam hoc propheta dixerat, Videbunt in quem pupugerunt 9Zach. XII, 10; Joan. XIX, 37 . Ipsam formam videbunt, quam lancea percusserunt. Sedebit judex, qui stetit sub judice. Damnabit veros reos, qui factus est falsus reus. Ipse veniet, forma illa veniet. Hoc et in Evangelio habes: cum ante oculos discipulorum suorum iret in coelum, stabant illi et attendebant, et sonuit vox angelica, Viri Galilaei, quid statis? etc. Hic Jesus sic veniet, quomodo eum videtis euntem in coelum 10Act. I, 11 . Quid est, sic veniet? In ipsa forma veniet, Potestatem enim dedit ei judicium facere, quoniam filius hominis est. Videte autem qua ratione hoc oportebat, et hoc rectum erat, ut judicandi viderent judicem. Judicandi enim erant et boni et mali. Beati autem mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt 11Matth. V, 8 . Restabat ut in judicio forma servi et bonis et malis ostenderetur, forma Dei solis bonis servaretur.