TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Correptio alias secreta, alias publica esse debet. Duo ergo ista praecepta, fratres, sic audiamus, ut intelligamus, et inter utraque praecepta pacati constituamur. Cum corde nostro nos concordemus, et Scriptura sancta in nulla parte discordat. Verum est omnino, utrumque verum est: sed discernere debemus, aliquando illud, aliquando illud esse faciendum; aliquando corripiendum fratrem inter te et ipsum solum, aliquando corripiendum fratrem coram omnibus, ut et caeteri timorem habeant. Si aliquando illud, aliquando illud fecerimus; concordiam Scripturarum tenebimus, et in faciendo atque obtemperando non errabimus. Sed dicit mihi aliquis: Quando facio illud, quando illud: ne tunc corripiam inter me et ipsum solum, quando debeo coram omnibus corripere; aut tunc corripiam coram omnibus, quando debeo in secreto corripere?