TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Divitiae pro animae salute in eleemosynis expendendae.--Redemptio animae viri divitiae ipsius. Merito illi vanissimo diviti insultavit Deus, ut admoneret nos ne talia imitaremur; cui regio fructuosa succedens, turbavit hominem copia plus quam inopia. Cogitavit enim apud se, dicens: Quid faciam, quo congregem fructus meos? Et cum aestuasset arctatus, tandem sibi visus est invenisse consilium: sed vanum consilium. Hoc enim consilium non invenit prudentia, sed avaritia. Destruam, inquit, veteres apothecas minores, et novas faciam ampliores, et implebo eas; et dicam animae meae: Anima, habes multa bona, satiare, jucundare. Ait illi: Stulte, in quo tibi sapiens videris, stulte, quid dixisti? Dico animae meae, Habes multa bona, satiare. Hac nocte auferetur a te anima tua: haec quae parasti cujus erunt 6Luc. XII, 16-20 ? Quid enim prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur 7Matth. XVI, 26 ? Ideo, Redemptio animae viri divitiae ejus. Has ille vanus et stultus divitias non habebat. Animam quippe suam eleemosynis non redimebat, fructus perituros condebat. Recondebat, inquam, perituros fructus periturus, nihil largiens Domino ad quem fuerat exiturus. Quam frontem habiturus est in illo judicio, cum audire coeperit, Esurivi, et non dedisti mihi manducare 8Id. XXV, 42 ? Animam enim suam superfluis et nimiis epulis satiare cupiebat, pauperum tot inanes ventres superbissimus contemnebat. Nesciebat pauperum ventres apothecis suis esse tutiores. Quod enim recondebat in illis apothecis suis, fortassis et a furibus auferebatur: si autem reconderet in pauperum ventribus, in terra quidem digerebatur, sed in coelo tutius servabatur. Ergo, Redemptio animae viri divitiae ipsius.

Notes

  1. 6. Luc. XII, 16-20
  2. 7. Matth. XVI, 26
  3. 8. Id. XXV, 42