Dubitatio discipulorum. Sed quid ait Dominus Jesus? Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in cor vestrum? Si ascendunt in cor vestrum cogitationes, de terra veniunt cogitationes. Bonum est homini, non ut cogitatio ascendat in cor ejus, sed ut sursum ascendat ipsum cor ejus: ubi volebat Apostolus ponere corda credentium, quibus dicebat, Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens; quae sursum sunt quaerite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo: cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria 1Coloss. III, 1-4 . In qua gloria? Resurrectionis. In qua gloria? Audi Apostolum dicentem de hoc corpore, Seminatur in ignominia, resurget in gloria 2I Cor. XV, 43 . Istam gloriam Apostoli Magistro suo, Christo suo, Domino suo dare nolebant: resuscitare eum potuisse corpus suum de sepulcro non credebant; spiritum eum putabant, et carnem videbant, nec ipsis oculis suis fidem habebant. Et credimus eis nos annuntiantibus et non ostendentibus. Ecce ipsi Christo se ipsum ostendenti non credebant. Malum vulnus: prodeant medicamenta cicatricum. Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in cor vestrum? Videte manus meas et pedes meos, ubi clavis confixus fui. Palpate et videte. Sed videtis, et non videtis. Palpate et videte. Quid? Quia Spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere. Haec dicens (sic recitatum est) ostendit eis manus et pedes.