Omnes in Adam et omnes in Christo. Hic aliquis occurrit, et dicit mihi: Quomodo omnes? Qui ergo in gehennam mittendi sunt, qui cum diabolo damnabuntur, qui aeternis ignibus torquebuntur? Quomodo omnes et omnes? Quia nemo ad mortem nisi per Adam, nemo ad vitam nisi per Christum. Si esset alius per quem veniremus ad mortem, non omnes in Adam morerentur. Si esset alius per quem veniremus ad vitam, non omnes in Christo vivificarentur.