TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

In discordia duorum quomodo se gerere debet amicus amborum. Quod abundat in rebus humanis, hoc dico. Aliquando amico tuo charissimo inimicus est aliquis, qui erat amicus amborum. Incipiunt esse de tribus amicis duo inter se inimici, quid faciat medius qui remansit? Vult, exigit, flagitat a te ut oderis cum illo quem odisse coepit, et haec verba tibi dicit: Non es amicus meus, quia es amicus inimici mei. Quae vox hujus est ad te, ipsa est et illius ad te. Tres enim eratis. Tres eratis, duo coeperunt esse discordes, remansisti tu. Si huic te junxeris, illum habebis inimicum: si illi, istum: si ambobus, ambo murmurabunt. Ecce tentatio: ecce spinae in vinea quo conducti sumus. Exspectas forte a me audire quid facias. Permane amicus amborum. Qui discordant inter se, concordent per te. Mala si quae audis ab altero de altero, noli prodere alteri: ne forte sint postea amici qui modo sunt inimici, et proditores suos prodant sibi. Sed hoc propter homines dixi, non propter oculos ejus qui nos conduxit. Ecce nemo te prodit: Deus qui videt, ipse te judicat. Audisti ab irato verbum, a dolente, a succensente; moriatur in te. Quare proditur, quare profertur? Non enim si in te fuerit, disrumpet te. Dic sane amico tuo, qui vult te facere inimicum amici tui: alloquere, et tanquam aegrotantem animum medicinae lenitate pertracta. Dic illi: Quare vis ut sim inimicus illius? Respondet: Quia inimicus meus est. Vis ergo ut sim inimicus inimici tui? Inimicus esse debeo vitii tui. Iste cui me vis facere inimicum, homo est: est alius inimicus tuus, cui debeo esse inimicus, si amicus tuus sum. Respondebit: Quis est alius inimicus meus? Vitium tuum. Respondebit: Quod vitium meum? Odium quo odisti amicum tuum. Esto ergo similis medico. Medicus non amat aegrotantem, si non odit aegritudinem. Ut liberet aegrotum, persequitur febrem. Nolite amare vitia amicorum vestrorum, si amatis amicos vestros.