Exsilium ipsius. Reditus ab exsilio. Primo igitur quod pro fide confessionis Christi in exilium Curubin missus est, non sancto Cypriano aliquid nocitum, sed multum illi praestitum est civitati. Quo enim ipse mitteretur, ubi ille non esset, propter cujus testimonium mittebatur? Christus ergo qui ait, Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi 1Matth. XXVIII, 20 , in omni loco membrum suum excipiebat, quocumque furor inimici pellebat. O stulta infidelitas persequentis! Si quaeris exsilium quo Christianus jubeatur ire; prius, si potes, inveni unde Christus cogatur exire. De patria sua in alienam te arbitraris excludere hominem Dei, in Christo nusquam exsulem, in carne ubique peregrinum. Sed jam considerare et commemorare delectat post illud, quod Cyprianus non senserat, sed inimicus putabat exsilium, quid ex ordine passionis ipsius consecutum sit. Cum enim Cyprianus sanctus martyr electus a Deo de civitate Curubitana, in quam exsilio praecepto Aspasii Paterni proconsulis missus fuerat, regressus esset; in hortis suis manebat: et inde quotidie sperabat veniri ad se, sicut ostensum illi erat.