Ambulans in via justa, si id sibi tribuat, perit de via justa. Quid ergo Dominus dicit? Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Sic et Apostolus, Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini. Deus est enim qui operatur in vobis. Ergo, exsultate cum tremore. Ne quando irascatur Dominus. Video quia clamando praevenitis. Quid enim dicturus sum scitis, clamando praevenitis. Et hoc unde habetis, nisi quia docuit ad quem credendo venistis? Hoc ergo dicit: audite quod nostis; non doceo, sed commemoro praedicando: imo nec doceo, quia nostis; nec commemoro, quia meministis; sed simul dicamus quod nobiscum tenetis. Hoc Dominus dicit: Apprehendite disciplinam, et exsultate, sed cum tremore, ut semper humiles teneatis quod accepistis, Ne quando irascatur Dominus, utique superbis, sibi quod habent tribuentibus, non illi a quo habent gratias agentibus. Ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via justa. Numquid dixit, Ne quando irascatur Dominus, et non veniatis ad viam justam? Numquid, Ne quando irascatur Dominus, et non vos perducat ad viam justam, aut non vos admittat ad viam justam? Jam in illa ambulatis, nolite superbire, ne etiam de illa pereatis. Et pereatis, inquit, de via justa. Cum exarserit in brevi ira ejus super vos. Non in longum. Ubi superbis, ibi quod acceperas perdis. His territus homo quasi diceret, Quid ergo faciam? sequitur, Beati omnes qui confidunt in eo 10Psal. II, 11-13 : non in se, sed in eo. Gratia salvi facti sumus, non ex nobis, sed Dei donum est 11Ephes. II, 8.