TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Martyrum cur maxima praemia. Vitae hujus laboriosae amor. Praemia martyrum, charissimi, maxima credimus, et rectissime credimus. Sed si certamina diligenter intueamur, nequaquam illa tam magna esse mirabimur. Nam vitae hujus quamvis laboriosae ac temporalis, tamen tanta dulcedo est, ut cum homines non possint efficere ne moriantur, tamen multis et magnis conatibus agant ne cito moriantur. Pro morte auferenda nihil fieri potest, et pro ea differenda fit quidquid potest. Certe omni animae laborare molestum est: et tamen etiam ab his, a quibus nihil seu boni, seu mali, post hanc vitam speratur, omnibus laboribus agitur, ne labor omnis morte finiatur. Quid illi, qui vel errore post mortem futuras falsas et carnales delicias suspicantur, vel recta fide quietem quamdam ineffabiliter tranquillissimam et beatissimam sperant, nonne etiam ipsi satagunt, et magnis curis agunt ne cito moriantur? Quid sibi enim aliud volunt pro victu necessario tot labores, tanta servitus, sive medicinae, sive aliorum obsequiorum, quam vel exigunt aegroti, vel exhibetur aegrotis, nisi ne ad terminum mortis cito veniatur? Quanti itaque comparanda est in futura vita nulla mortis illatio, cujus tam pretiosa est in hac vita sola dilatio? Tanta quippe est etiam hujus aerumnosae vitae nescio quae suavitas, tantusque in natura utcumque viventium horror mortis, ut nec illi mori velint, qui per mortem ad vitam transeunt, in qua mori non possint.