Joannis de Christo testimonium. Lectio sancti Evangelii quaestionem nobis proposuit de Joanne Baptista. Adjuvet nos Dominus ut solvamus eam vobis, quomodo eam solvit nobis. Joannes Christi testimonio laudatus est, ut audistis; et sic laudatus, ut in natis mulierum non surrexisset major. Sed major illo erat natus ex Virgine. Quantum major? Ipse praeco dicat, quantum intersit inter se et judicem suum, cujus praeco est. Antecessit enim Christum Joannes, et nascendo, et praedicando: sed antecessit obsequendo, non se praeferendo. Nam et Officium totum ante judicem ambulat; et qui ambulant priores, ipsi sunt posteriores. Quantum ergo testimonium perhibuit Joannes Christo? Ita ut diceret non se dignum esse, qui solveret corrigiam calceamenti ejus. Adhuc quid? Nos, inquit, de plenitudine ejus accepimus 1Joan. I, 27, 16 . Lucernam se confessus est de illo accensam, et ideo ad pedes ejus confugit, ne ad alta petens vento superbiae exstingueretur. Tam quippe magnus erat, ut Christus putaretur: et si non ipse testis suus esset quia non erat ipse, remaneret error, et putaretur ipse. Qualis humilis? Deferebatur illi honor a populo, et ipse respuebat. Errabant homines in ejus magnitudine, et ipse se humiliabat. Nolebat crescere hominum verbis, quia comprehenderat Dei Verbum.