Multiloquium in oratione vitandum. Ad quid oratio nostra. Desideriorum forma in Dominica oratione. Dominus ergo noster primo amputavit multiloquium, ne multa verba afferas ad Deum, quasi velis multis verbis docere Deum. Quando ergo rogas, pietate opus est, non verbositate. Scit enim Pater vester quid vobis necessarium sit, priusquam petatis ab eo. Nolite ergo multum loqui: quia novit quid vobis necessarium sit. Sed ne forte hic aliquis dicat: Si novit quid nobis sit necessarium, utquid vel pauca verba dicimus? utquid oramus? Ipse scit: det quod scit nobis necessarium. Sed ideo voluit ut ores, ut desideranti det, ne vilescat quod dederit: quia et ipsum desiderium ipse insinuavit. Verba ergo quae Dominus noster Jesus Christus in Oratione docuit, forma est desideriorum. Non tibi licet petere aliud, quam quod ibi scriptum est.