Ecclesiae postea fides sine miraculis laudabilior Cicatrices corporis sui cur servavit. Nemo itaque, fratres, dicat, non facere ista modo Dominum nostrum Jesum Christum, et propter hoc praesentibus Ecclesiae temporibus priora praeponere. Quodam quippe loco idem Dominus videntibus, et ideo credentibus, praeponit eos qui non vident et credunt. Namque usque eo illo tempore discipulorum ejus nutabat infirmitas, ut quem videbant jam resurrexisse, etiam contrectandum putarent, ut crederent. Non sufficiebat oculis, quod viderent, nisi et manus admoverentur membris, et cicatrices recentium vulnerum tangerentur: ut ille qui dubitabat discipulus, repente tactis et cognitis cicatricibus exclamaret, Dominus meus et Deus meus! Cicatrices ostendebant eum, qui omnia vulnera in aliis sanaverat. Numquid non poterat Dominus sine cicatricibus resurgere? Sed in corde discipulorum vulnera noverat, propter quae sananda cicatrices in corpore suo servaverat. Et quid Dominus illi jam confitenti ac dicenti, Dominus meus et Deus meus? Quia vidisti me, inquit, credidisti: beati qui non vident, et credunt 3Joan. XX, 25-29 . Quos dixit, fratres nisi nos? Non quia solos nos, sed et post nos. Post parvum enim tempus, posteaquam ab oculis mortalibus recessit ut firmaretur fides in cordibus, quicumque crediderunt, non videntes crediderunt, et magnum meritum habuit fides eorum: cui fidei comparandae, cor tantum admoverunt pium, non et palpantem manum.